THYRSUS

THYRSUS
I.
THYRSUS
fluv. Sardiniae praecipuus, in ora occidentali vulgo Torso. Baudrando hodie Thirso, otitur in parte Boreali dein per mediam Insulam fluens, 5. mill. pass. ab ARborea in mare se Sardoum exonerat.
II.
THYRSUS
hasta dicta est hederâ involuta, (unde Hedereus pausaniae Attic.) quam Bacchi in India exercitus, ad decipiendos rudes Indorum animos belloque inidoneos gestavit; Unde eius in Bacchi sacrificiis frequens usus. Et quia Satyri, Libero Patri militantes, cum contis et Thyrsis, proelia iniisse credebantur, hinc θυρσαῖα Διονυσιακὰ Graecis dicta sunt, atque Thyrsus in Satyras etiam translatus est. Unde Scaliger, A' characteribus species Satzrae duae: Altera sedatior, qualis Horatiana, ac sermoni propior; Altera concitatior, quae magis placuit Iuvenali ac Persio. Hi strictam habent cuspidem: illi velut fronde contectum gerunt Thyrsum, Satyrorum more, quô feriant im prudentes. Hederâ namque obductus contus incautos vulner abat: Hederam, quam contemnerent, non metuebant: cuspide, quam non viderent, transfigebantur, Iul. Caes. Scaliger, Poetices l. 1. c. 12. et 17 qui etiam saltationem Thesei, γέρανον dictam, saltaricum Thyrsis fornicatis, non sine arte atque venustate, se vidisse, refert, cap. seq. Vide quae, de Alexandro M. ex India reduce, Curtius habet, l. 9. c. 10. Ceterum thyrsum circumloquitur, l. 3. Ovidius Met. his verbis, de Baccho loquens, v. 666.
Ipse racemiferis fronte circumdatus uvis
Pampineis agitat velatam frondibus hastam.
Ubi pampinis hastam circumplexam fuisse indigitat, quod et testatur Silius, Punicor. l. 7. Nempe et hederâ, ut dictum, et pampinis illa circumvicta erat. et quidem corymbis summa, ima hastae et media hederis implecti solita, docet Nonnus, l. 9.
Αὕτη δ᾿ ἔπλεκε θυρσὸν ὁμόζυγον οἴνοπι κιςςῷ
Α᾿κροτάτῳ δὲ σίδηρον ἐπεσφήκωσε κορύμβῳ.
Unde κατάκιςςοι, quod sic hederâ tecti essent, thyrsi Graecis. In gracilitatem coni eos fastigiatos, discimus ex Plinio, l. 13. c. 11. ubi de papyro, In gracilitatem, inquit, fastigatum, thyrsi modô cacumen includens, nullô semine, ad quem locum vide Salmas. ad solin. p. 536. qui etiam omnibus thyrsis globum impositum, ex antiquis monumentis, ostendit. Unde Hesych. θύρσους κώνους exponit, et κωνοφόροι in sacris Bacchi, iidem qui θυρσοφόροι; thyrsio quoque prs caniculae salita, apud Romanos, et thymum capitatum θυρσίων Graecis, a similitudine baculi huiusmodi capitati, ut apud eundem videre est ibid. p. 1287. et 1317. etc. Denotabat autem thyrsus Bacchi de Indis triumphantis, h. e. vitibus seu racemis densis inducta hasta, vini vim virtuti Martiae iungendam, Barthio ad Papinianum illud Theb. l. 8. v. 237.
Gemmiserum thyrso populatus Hydaspen.
At quia in vitia gens prona sumus, in deterius passim vox accepta. Idem certe Poeta turpem hastam vocat Theb. l. 9. v. 796. id est, imbellem: vinum enim immodice sumptum inter tria illa, quae maxime vires enervant. Unde idem teretes thyrsos, convitio imbellitatis dixit, l. 9. v. 614. fragiles item l. 2. v. 664. Sed et leves Ovidius, Met. l. 6. qui rationem indigitat l. 11. ubi de Ciconum mulieribus Bacchantibus, v. 6.
E' quibus una leves iactato crine per auram,
En, ait; en hic est nostri contemptor: et hastam
Vatis Apollinei vocalia misit in ora,
Quae, foliis praesuta, notam sine vulnere fecit.
Talia scil. tela porro dabantur Baccho, ad indicandum, si quis per ebrietatem quid peccaret in alterum, puerili more castigandum venire, non effundendas iras et quaerendum sanguinem, uti idem Barthius ait ad locum Statii postremo laudatum. Thyrsi namque insuti erant foliis viteis, ut vidimus, nec vulnerabant, nisi solverentur etc. Istiusmodi autem thyrsô a Libero Patre percussi, furore Bacchicô statim rapiebantur. Graecis hinc θυρσοπλῆγες, ναρθακιῶντες, et quia νάρθηξ seu thyrsus hederâ circum volutus erat, κιςςίπληκτοι appellati. Unde vox pro afflatu divino, occurrit apud Lucretium, l. 1. v. 921. Neque vero manu solum thyrsum gestabat Liber, sed et minuti thyrsi, inter capitis eius ornamenta, memorantur Papinio, ubi supra, l. 9. v. 435. etc. Alias thyrsus in genere, quod in herbis
virgulae in modum consurgit. Nominis origo, a Graeco verbo θύω, an ob sacrificia, an ob furorem ac impetum sollennem, quem in sacris suis Idololatricis Gentiles sibi, vel Magiae beneficiô, vel etiam halicaccabi usu, conciliavêre, uti supra diximus passim: id scil. ad religiones confirmandas pertinere rati. Salmas. ad Solin. p. 1078.
III.
THYRSUS
nomen pastoris apud Virg. in Bucolicis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Thyrsus — Thyr sus, n.; pl. {Thyrsi}. [L., fr. Gr. ?. Cf. {Torso}.] 1. A staff entwined with ivy, and surmounted by a pine cone, or by a bunch of vine or ivy leaves with grapes or berries. It is an attribute of Bacchus, and of the satyrs and others… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Thyrsus — (auch griechisch Thyrsos) steht für: Thyrsus (Blütenstand), ein spezieller Blütenstand Thyrsus González (1624–1705), 13. General der Societas Jesu Thyrsos, in der griechischen Mythologie Attribut des Dionysos und seiner Begleiter Thyrsos… …   Deutsch Wikipedia

  • Thyrsus [1] — Thyrsus (Bot.), Strauß …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Thyrsus [2] — Thyrsus, Fluß auf der Westküste der Insel Sardinien; j. Oristano …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Thyrsus — (grch.), der in einen Fichtenzapfen auslaufende, mit Epheu und Weinlaub umwundene Stab (Thyrsusstab) der Mainaden …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Thyrsus — Thyrsus, bei den Griechen der mit Reben und Epheu umwundene, oben mit einem Fichtenzapfen geschmückte Stab, den man bei Bachusfesten trug. – T., in der Botanik, s. Strauß …   Herders Conversations-Lexikon

  • Thyrsus — ⇒ Blütenstände …   Deutsch wörterbuch der biologie

  • thyrsus — (n.) 1590s, from Gk. thyrsos, lit. stalk or stem of a plant, a non Greek word of unknown origin. The staff or spear tipped with an ornament like a pine cone, and sometimes wreathed in ivy or vine branches, borne by Dionysus and his votaries …   Etymology dictionary

  • thyrsus — [thʉrsthʉr′səs] n. pl. thyrsi [thʉr′sī΄] [L < Gr thyrsos; ? akin to Hittite tuwarsa , grape vine] 1. a staff tipped with a pine cone and sometimes entwined with ivy or vine leaves, which Dionysus, the satyrs, etc. were represented as carrying… …   English World dictionary

  • Thyrsus — In Greek mythology, a thyrsus (thyrsos) was a staff of giant fennel ( Ferula communis ) covered with ivy vines and leaves, sometimes wound with taeniae and always topped with a pine cone. Where these emblems were, there was the spirit of Dionysus …   Wikipedia

  • Thyrsus, SS. (1) — 1SS. Thyrsus, Leucius (Lucius) et Callinicus, M. M. (28. Jan. al. 14. Dec.). Diese hhl. Martyrer haben mit 15 andern Christen zu Apollonia in Phrygien während der Decischen Verfolgung um das J. 250 nach vielen Leiden die Martyrkrone erlangt, und… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”